Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.4 (English) >>Cic. Fam. 12.14.6

12.14.3 Rhodii nos et rem p. quam valde desperaverint ex litteris quas publice ruisi cognosces. et quidem multo parcius scripsi quam re vera furere eos inveni. quod vero aliquid de iis scripsi, mirari noli ; mira est eorum amentia. † nec me meae ullae privatim iniuriae umquam malus animus eorum in nostra salute, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. nec tamen omnis perditos esse puto ; sed idem illi qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ; itaque eadem superbia in pravitate utuntur ; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium. 12.14.4 de nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et,quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam optineant, rogo te petas ab iis ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium ut Asiam obtineam, dum ipsorum alter uter venit ; nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum mittere causam non habent. Dolabella enim in Syria est et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet ; exclusus enim ab Antiochia Dolabella et in oppugnando male acceptus nulla alia confisus urbe Laudiceam, quae est in Syria, ad mare se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum ; nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere. spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.1 Cic. Fam. 12.14.4 (English) >>Cic. Fam. 12.14.6

Powered by PhiloLogic